- 367 - Herzog Heinrich I. erweitert die Ausstattung und die Rechte der Pfarrkirche zu Polsnitz und bestätigt ihr eine Zehentschenkung des Bischofs Lorenz von Breslau (Nr. 368). Angebliches Or., vermutlich dep., Fürstenstein Nr. l (A). In nomine domini amen. Nos Henricus dei gratia dux Slesie, Cracouie et Polonie venerande matris ecclesie profectum nostris zelantes temporibus notum esse cupimus universis presentibus et futuris litteram presentem inspecturis, quod in locatione ville nostre Polsniz ecclesie ibidem in remedium peccaminum nostrorum, heredum nostrorum et omnium successorum nostrorum salute contulimus duos mansos liberos eternaliter. Et cum locatio eadem minime proficeretur, quantumcumque locatoribus argento, annonis prestaremus sublevamen, ecclesia nostre locationis officio divino est fraudata propter nimiam paupertatem, quia pastor legitimus de tantillula prebendula nequivit sustentari et noscitur abcessisse. Nos attendentes dictum apostolicum: Qui parce seminat, parce et metet, ecclesie prenotate superaddidimus alios duos mansos eciam liberos cum censu molendinorum in eadem villa constructorum seu in futurum construendorum, ita ut ecclesia sepedicta super quatuor mansis per nos collatis et censu molendinorum eterna gaudeat libertate excepto molendino scultheti, quod ratione locationis libere in perpetuum obtinebit. Timentes in futurum ecclesiam prenotatam officio divino fraudandam, sicut prius fraudata fuit, habito consilio et retributionem divinam attendentes corde puro eidem ecclesie villam nostram Cuncedorf nuncupatam subicimus in hunc modum, ut inhabitatores eiusdem ville adeant ecclesiam in Polsniz eternaliter omnem iusticiam ecclesiasticam recipientes ab eadem. Similiter omnes villas subicimus eidem ecclesie in futurum locandas per districtum unius miliaris eo excepto, si aliqua villa habens centum mansos locata fuerit, in ea ecclesia construatur. Alie vero ville, quodquod locate fuerint in bonis nostris sub centum mansis ecclesias non habebunt, sed eas eternaliter ecclesie in Polsniz subicimus, quemadmodum villa nostra Cuncedorf est subiecta, et decimam de omnibus mellificiis nostris attribuimus eidem ecclesie per districtum unius miliaris. Videns etiam comes Ymbrammus nos tanto affectu ecclesiam prenotatam promovere motus spiritu pietatis pro remedio suorum peccaminum et antecessorum suorum ecclesie in Polsniz contulit duos liberos mansos in Cirna hereditate sua, que nostre ville Polsniz est contigua, dum eam iure Teuthunico locaret, quorum mansorum libertatem nostris litteris inscribi postulavit. Preterea si quis in remedium suorum peccaminum existens in eadem parrochia villanus contulerit ecclesie mansum dimidium vel agrum, ecclesia super hiis eterna gaudebit libertate, nec in aliquo eadem elemosina nobis servitio sive censu sit astricta et homines ecclesie, quodquod in sex mansis prenotatis locati fuerint, per nos et comitem Ymbrammum collatis seu per quemcumque fidelem aliquid collatum fuerit in futurum, a nostro iudicio nostrorumque iudicum sunt exempti simulque servitiis universis, ita ut ad nullum habeant respectum nisi ad solum rectorem ecclesie, qui super hiis perpetuo libera gaudebit facultate. Novimus igitur ecclesiam sepius nominatam ex nostra negligentia et desidia officio divino fuisse fraudatam timentes plagam dei et iram super nos venturam venerabilem patrem nostrum in Christo dominum Laurentium Wratislauiensem episcopum accessimus super nostris delictis salutifera consilia requirendo, qui nostri cordis dolorem cupiens ut pater pius lenire consiliis datis saluberrimis de sedecim mansis ecclesie nostre decimam contulit in Polsniz perpetuo possidendam, quam decimam etiam nostris litteris inscribi iussit et nostro sigillo fir[m]ari. Tamen eam suis litteris specialibus studiosissime confirmavit consecratione in Nuburg celebrata. Ne super hiis ambiguitas in posterum haberetur, universa pretaxata appensione [fa]cta in littera presenti sigilli nostri munimine firmissime curavimus communire. Actum Leuberk, presentibus hiis domino Nazlao archidiacono, comite Pribislao castellano de Lubus, comite Razlao de Streun iudice nostro, comite Stephano de Werbno castellano in Nemps, presente eciam Drogumilo subcamerario nostro et aliis quam pluribus. Datum per manum domini Cunradi de Salicouo cappellani nostri anno incarnationis domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo, tercio kalendas septembris. Gefälschtes Siegel Herzog Heinrichs I. an geknüpften Schnüren, wenig geschickter Nachschnitt des Typars B; Nehmiz, Untersuchungen über die Besiegelung der schlesischen Herzogsurkunden im 13. Jahrhundert S. 67 f., vgl. S. 12. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |